[64] EPISTOLA LXIV.

Clarissimo Viro

D. IOANNI a LASCO,

Baroni Polono, iam in Polonia agenti, domino
suo colendiss. & fratri charissimo.

S. D.

Spero literas nostras tibi fide optima per Stanislaum D. *** ministrum esse redditas. Interea Anglus huc venit pusillo corpore & rufa barbula, qui mihi a D. Ioan. Utenhovio attulit literas, simul etiam à D. Melanchtone. Pollicebatur se recta per Bernam iturum Genevam, deinde per nos in Poloniam rediturum. Dedi ipsi literas quas Bernam & ad Calvinum portaret. Factum hoc XI. Ianuarii. Interim vero ille comparet nusquam, Bernam non venit, neque Calvino quicquam dedit. Dubito an mortuus sit in itinere, an literas prodiderit meas nescio quibus. Genevenses perpetuo foedere coaluerunt cum Bernensibus. Itaque Civitatibus illis reddita est pax, quae aliquandiu periclitabatur. Tranquillae sunt alioqui Ecclesiae Helveticae per DEI gratiam. Dominus velit hoc nobis esse diuturnum. Colloquium quod Wormatiae institutum fuerat, absque collatione diffluxit, & sine omni fructu (utinam etiam sine damno) dissipatum est. Principio Saxonum quidam oblata condemnatione Iulio praesidi, relictis symmistis discesserunt: Deinde cum urgerentur a Papistis qui remanserant ex Protestant. Docti, ut ipsi quoque declararent quos putarent alienos esse a Confess. Augustana, nominatim expresserunt opt. virum Zvinglium, ac condemnarunt. Quam hoc affecerit viros bonos in Helvetia ipse aestimare potes. Et his conjunxit se etiam Philippus noster. Nunc laborant quidam pro instruenda synodo in qua colloquantur docti Helvet. & German. Ecclesiarum. Nos nunquam deerimus nostris partibus , DEO nos juvante, qui semper parati sumus rationem reddere spei quae in nobis est cuilibet petenti. Sed quanta cum spe colloquium instituatur, cum his, qui palam nostros damnant doctores & damnationem scripto ad Imp. & Caes. principesque transmittunt, intelligit qui nihil intelligit. Dominus sarciat defectus illos humanos, & concedat omnibus diligentibus veritatem, ut posita invidia, litibus & ambitione, idem sentiant & loquantur omnes. Vale. Sahitant te nostri omnes cum omnibus tuis. Luysm. Utenh. & c. saluta hos quoquoque. Ora pro nobis. Significa quo loco sint res vestrae. Festinantissime Tiguri. XVII. Martii. MDLVIII.

BULLINGERUS tuus.